- SEPTICOLLIS
- SEPTICOLLISurbs Roma sic dicta, quod septem colles habeat, videl. Palatinum, Quirinalem, Aventinum, Caelium, Viminalem, Exquilinum, et Ianicularem. Virg. Georg. l. 2. v. 535. ubi de Roma:Septemque una sibi muro circumdedit arcesHoratius in Carm. Saeculari, v. 7.Dii, quibus septem placuêre coiles.Propert. l. 3. El. 10. v. 57.Septem urbs alta iugis, toti quae praesidet orbi.Martial. l. 4. Epigr. 64. v. 11.Hîc septem dominos videre montes.Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191.Quis septem geminae posuisset moenia Romae.Cicer. Ep. 5. l. 6. ad Att. ἐξ ἄςτεως ἑπταλόφου. Vet. Gloss. Septimons, ἐπταλόφος. Septimontium ἑπταόριον. Ovid. Trist. l. 1. El. 4. v. 69.Sed quae de septem totum circumspicit orbemMontibus, imperii Roma, Dûmque locus.Idem l. 3. El. 7. v. 51.Dumque suis victrix septem de montibus orbem Prospiciet domitum Martia Roma, legar.Claudian. de 2. Consul. Stilichonis, v. 65.——— Septem circumspice montes,Qui Solis radios auri fulgore lacessunt.Et postea v. 135.Quae septem scopulis zonas imitatur Olympi.Idem Lloydius. Postquam enim romulus eam quadratam condidisset in monte Palatino, atque pomeriô clausisset: Titus Tatius in Imperii societatem receptus, Tarpeium montem adiunxit, et Sabinis suis incolendum dedit: Tullus Hostilius Caelium: Ancus Martius Aventinum Latinis quidem habitandum concessit, sed demum Augustus pomerio inclusit: servius vero Tullius Esquilias, Quirinalem et Viminalem, reliquis adiecit. Fuêre quidem et alii tres colles, nempe Collis Hortulorum, Ianiculus et Vaticanus, progressu temporis civitati additi: sed partim, quia intra pomerium non ita ut reliquevi recepti erant; partim, et quidem potius, quia non eiusdem notae cum reliquis erant, mansit Urbi Septicollis cognomen, magnô Historicorum ac Poetarum consenus. Vide Io. Rosin. Antiqq. Rom. l. 1. c. 2. Hinc Claudian. de 6. Consulat. Honorii: v. 535.Erexit subitas turres, cinctosque coegitSeptem continuô montes iuvenescere murô.Idem Panegyr. de Consul. Olyb. et Prob. v. 175.----- ---- collesque canoriPlausibus impulsi, septena voce resultant.Et in Fescennino de Nuptiis Honorii et Mariae, v. 57.Epulisque iam repleto,Resonet Quirite Tibris,Dominique laeta votisAurea septemgeminasRoma coronet aerces.Statius l. 1. Sylv. 2. v. 191. Septemgeminae moenia Romae et Sylv. 5. v. 24. Septena culmina: et l. 2. Sylv. ult. v. 45. Septem iuga: Silius Punicor. l. 12. v. 608. l. 16. v. 62. Septem arces etc. habent. Prudentius Septicollem appellat, Romano Mart. Hymn. 14. v. 412.Divûm savore cum puer MavortiusFundaret arcem Septicollem Romulus,In sacrum Septimontium etc.Et memorabilis est, postquam septimus accessisset Urbi collis, institutio Festi Septimontii, quô hominibus aeque ac iumentis feriae concessae otiumque indictum est: in signum Urbis iam penitus consummatae et ab ulteriori incremento cessaturae. Vide infra suô locî. Hodie vero decem colles Romam amplecti, refert Georg. fabricius in Roma sua. Sed et Constantinopolim scptic ollem habet Iac. Sponius Itiner. Part. 1. p. 352.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.